| 60 | | Et hoc est huius ludi mysterium, satis nunc pro tam brevi hora | |
| | declaratum, ut de his paucis multa elicias et proficias in motu, ut | |
| | tandem quietem simul in regno vitae cum Christo rege nostro fe- | |
| | liciter assequamur, eo praestante qui solus potens est et in saecula | |
| 5 | saeculorum benedictus. Amen. | |
| | Globi ludus et liber explicit. | |
| Uv1 | | Incipiunt versus* | |
| | facti de laude eius. | |
| v1 | | Qui cupis ingenium praesentis nosse libelli, | |
| | Redde prius Musis terque quaterque sacrum. | |
| | Et semel atque iterum sensus ubi legeris altos, | |
| | Ad caput et titulos mente vacante redi. | |
| 5 | Neu pudeat, quocumque situ salebrosa videbis | |
| | Esse loca et trepido non adeunda pede, | |
| | Poscere opem, et sancti per florida prata magistri | |
| | Ire licet. Multa doctior arte senex. | |
| | Utribus haec crassis non sunt condita vehenda; | |
| 10 | Pinguis aqualiculi non capit alta locus; | |
| | Attritas subeunt vix post conamina mentes; | |
| | Purgatum haec tantum dogmata pectus habet. | |
| | Luditur hic ludus, sed non pueriliter. At sic | |
| | Lusit ut orbe novo sancta Sophia deo. | |
| 15 | Sic ludit, quisquis per caeli aprica domosque | |
| | Aetherias quid agant cernere sancta venit. | |
| | Sol oriens, ludis sic, Augustine, canendo, | |
| | Musica cum nobis te modulante data est. | |
| | Sic omnes lusere pii, Dionysius et, qui | |
| 20 | Increpuit magno mystica verba sono. | |
| | Et nos, magne pater, ludum celebremus amicum, | |
| | Noster ut aeterna sit globus aede sedens. | |
| | Istic perpetuo post longa volumina centro | |
| | Haereat et nullo fine perennis agat. | |
| 25 | I prior, at tecum nos sedibus, optime, castis | |
| | Siste, pater, stat ubi lusus et ara dei. | |
| | Tu quoque, cara ducum soboles, dux inclite, lude, | |
| | Principibus famam quo tua mens pariat. | |
| | Nam bene caesareos quamquam ornent stemmata cippos | |
| 30 | Inque palatinis gloria maior eat | |
| | Et tibi consurgat comitum fecunda propago, | |
| | Occiduas Rhenus qua pater auget aquas, | |
| | | Anglica sint quamvis consanguinitate propinqua | fol. 160r |
| | Sceptra tibi et quidquid Gallia pinguis arat | |
| 35 | Et genetrix tibi sit ditis germana tyranni | |
| | Praelustres spectent et tua iura duces | |
| | Nec minus in Christi sortem templisque sacratus | |
| | Hinc atque inde vocet te pius ordo patrum, | |
| | Ut nihil in pulchra sine te Germania gente | |
| 40 | Evehat et claris clarior ut niteas | |
| | Teque decus patriae magnus generaverit Otto, | |
| | Silvarum terror cui lupus ingemuit, | |
| | Ut Baiohariae tua cingant tempora frondes, | |
| | Mascula belligero quas tulit ense cohors, | |
| 45 | Et quidquid, tantis titulis memorande, reliqui, | |
| | Claudicet ut nulla parte superba domus: | |
| | Haec ne iure suo volucris fortuna reposcat, | |
| | Quod series patrum nil nisi nomen habet, | |
| | Surge tuo marte hic, princeps dignissime surge, | |
| 50 | Ingenii dotes laudibus adde ducum. | |
| | Aurea sit liceat, mutuum tamen aurea flatum | |
| | Corrogat, effundat quo tuba rauca sonum. | |
| | Quid tibi conveniat, melius te nemo videbit, | |
| | Tu modo non aliis quam tibi crede magis. | |
| 55 | Candidus Eoo surget dum Lucifer axe | |
| | Et bibet occiduas vespere Phoebus aquas, | |
| | Dum nivibus longas hiemes Germania ducet | |
| | Et vespertinam Gallus amabit humum | |
| | Dumque homines tellus, pisces mare, sidera caelum | |
| 60 | Reddet, doctorum hic ludus honestus erit. | |
| | Tu quoque, magnanime princeps, mihi crede, Ioannes, | |
| | Semper eris, semper vivus in ore virum. | |
| | Effice, quod solum tibi te monitore gerendum est, | |
| | Ne tantum in chartis sit tibi grande sophos. | |
| 65 | Et mecum refer, o, grates, memorande, magistro, | |
| | Est cui, si cuiquam est, mens patefacta dei. | |
| | Finis. | |
| | DIALOGUS DE LUDO GLOBI | |
| | <LIBER SECUNDUS> | |
| 61 | | | DIALOGI DE LUDO GLOBI | fol. 160v |
| | SECUNDUS LIBER INCIPIT | |
| | Interlocutores: | |
| | Albertus adolescens Dux Bavariae | |
| 5 | et Nicolaus Cardinalis etc. | |
| | Albertus: Tu nosti, pater, me advenisse summa fiducia, ut Papae | |
| | nostro Pio atque tibi et aliis cardinalibus notior fierem et profice- | |
| | rem. Cum nunc Illustrem Ducem Ioannem, consanguineum meum | |
| | carissimum, in hac urbe reperirem et inter nos post communia ami- | |
| 10 | corum colloquia ipsum vacare viderem lectioni libelli De ludo globi, | |
| | admiratus tam de ludo quam de libello nisus sum comprehendere | |
| | aliquid iuxta meam iuvenilem capacitatem. Sed non est mihi visum | |
| | te circulorum regionis vitae mysticam sententiam explanasse. Rogo | |
| | igitur tuam pietatem, ne in me despicias tanti mysterii incapacita- | |
| 15 | tem. Dabitur, ut doctior rememorem quae audivero et dei dono | |
| | proficiam. | |
| | Cardinalis: Multo gaudio te cum fratre Wolfgango hoc loco | |
| | vidi. Pater enim tuus Albertus, Illustris Comes Palatinus et Bavariae | |
| | Dux, multis annis me singulariter amavit et hoc ostendit. Videre | |
| 20 | tantum amicum vivere in illustribus et optime nobiliterque com- | |
| | positis et eruditis filiis mihi periucundum est. Et hinc quaeque | |
| | possibilia libens impertiar. De ludo globi inquiris ea quae, dum | |
| | audieris, non poteris aetate obstante fortasse discutere. Admiraberis | |
| | tamen et violentia quadam incorporabis altissima, quae te habilem | |
| 25 | reddent, ut ad cuncta scibilia melius volare queas. Oportet autem, | |
| | ut mentis oculum aperias et visum illum totaliter eleves, ut quae | |
| | dicturus sum potius videas quam audias. | |
| | Albertus: Faciam omnia quantum natura et ingenium conces- | |
| | serint. | |
| 62 | | Cardinalis: Circulorum mysticationem quam ut capias, infige | |
| | tuae memoriae propositionem quae sequitur: Eo, quod in om- | |
| | nibus et in quo omnia, nihil maius aut minus esse potest. | |
| | Quare omnium exemplar. | |
| 5 | Albertus: Habeo iam hanc in memoria fixam propositionem. | |
| | Sed ut mens eius videat veritatem, declaratione opus habet. | |
| | Cardinalis: Parva sufficiet. Nam quomodo foret aliquid minus | |
| | eo, quod in omnibus? Aut quomodo maius eo, in quo omnia? Si | |
| | igitur nihil omnium est aut minus aut maius eo, necesse est omnia | |
| 10 | illius unius exemplaris esse exemplata. | |
| | Albertus: Brevissime declarasti. Nam certissime video: Cum ex- | |
| | emplatum nihil habeat nisi ab exemplari sitque unum omnium ex- | |
| | emplar, quod in omnibus et in quo omnia, clara est ostensio, post- | |
| | quam videro unitatem exemplaris omnium variorum exemplato- | |
| 15 | rum, me ad altam contemplationem deduxisti. | |
| | Cardinalis: Tu bene mente conspicis exemplatum non posse | |
| | esse, nisi in ipso sit exemplar. | |
| | Albertus: Certissime. | |